Charter Document - 02161982
Charter Number: | 02161982 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est ut de terrenis rebus celestia adquirantur dicente Scriptura Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Hujus igitur rei gratia nos fide jussores [Petri] videlicet Adalbertus presbiter Otbertus Ermenaldus ex voto ipsius Petri atque ipsius jussione donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco cui domnus Odilo reverendus abbas videtur preesse aliquid de rebus ipsius jam dicti Petri que sunt site in pago Matisconensi in villa Vetiscanico de manso quem In Molerios vocant indominicato in Profundo Vallis hoc est unam medietatem de ipso manso quam idem homo tenebat in suos usus cum una vinea et prato simul tenente Sed et de alia hereditate quam ipse Petrus tenebat omnia que nobis jure hereditario eveniunt unam medietatem quam dare ac vendere potuimus vobis concedimus cum vineis pratis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum concedimus vobis ut faciatis quod volueritis in omnibus Si quis vero hanc donationem calumniari voluerit vindicare non valeat quod repetit sed coactus auri unciam persolvat Actum Rufiaci ville publice S Adalberti presbiteri Otberti Ermenaldi qui hanc donationem pro anima Petri consanguinei sui fieri et firmare rogaverunt S Rannulfi S Rannaldi S Aremberti Anastasii Constantii Arnulfi Acherii qui consensit Data mense junio regnante Hugone Pontius ad vicem cancellarii recognovit