Charter Document - 02161980
| Charter Number: | 02161980 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 0993 - 0994 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Odulfus venditor vendo de hereditate mea rectoribus Sancti Petri quibus preest domnus Odilo abbas scilicet pratum quatuor perticas habentem in pago Matisconensi in villa Besorniaco quod terminatur de uno latere et una fronte Sancto Petro et de alia fronte Bernardo et heredibus ejus et de alio latere Duranno et heredibus ejus et vocatur ipsum pratum In Vercherolas Et vendo campum in eodem pago et in eadem villa Besorniaco qui terminatur de uno latere Sancto Petro et de alio latere Drotberga de una fronte senterio et de alia fronte Aduntiane et vocatur ipse campus Ad Campum Medianum Accipio vero ob hoc precium solidorum III et denarios VII et de mea potestate in Cluniacensium dominationem trado ut in omnibus quicquid voluerint faciant sine ullo contradictore Quod si aliquis calumniari presumpserit auri unciam componat Actum Besorniaci ville publice S Odulfi qui istam cartam fieri et firmare rogavit S Balsendis uxoris ejus S Bladini Rotlandi Mannonis Uberti Richardi Walberti Rotbertus dictavit die lune regnante Hugone
