Charter Document - 02161978

Charter Document - 02161978


Charter Number: 02161978
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0993 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia vel werpitio facta apud Cluniacum monasterium ante presentiam domni Odilonis abbatis et monachorum sub eo degentium Veniens namque ante eorum presentiam quidam miles nomine Attoardus proclamabat quod jam dicti monachi quedam mancipia per vim ei tollerent Que mancipia reclamabat ex parte Sancti Cyrici Recognoscens autem quia injusta esset sua proclamatio fecit hanc werpitionem propter amorem Dei Similiter aliam terram in Marziaco quam injuste reclamabat cessit Si quis autem hanc werpitionem conturbare voluerit omni maledictioni subjaceat nisi ad emendationem congruam venerit Actum Cluniaci publice Accepit autem a monachis valens XXV solidos S Aytoardi qui fieri et firmare rogavit S Stephani Bernardi Deodati Ansaldi Data mense aprili regnante Hugone rege Rodbertus scripsit