Charter Document - 02161970

Charter Document - 02161970


Charter Number: 02161970
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993 - 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus qui sane sapiunt quia Dominus concessit fidelibus suis ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant premia promerere Quapropter ego in Dei nomine Adraldus necnon et frater meus Franco donamus aliquid de jure nostre proprietatis pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum atque omnium fidelium christianorum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum videlicet duas vineas quarum una est in Arciliaco et terminatur a mane terra Arsendane a medio die de ipsa hereditate ex aliis duabus partibus terra Sancti Petri et via publica Est autem alia vinea Atredias et habet terminationes a mane terra Bernan a medio die de ipsa hereditate ab aliis duabus frontibus terra Sancti Petri et silex excelsa Hec omnia donamus atque transfundimus ea ratione ut quandiu vixerimus usum fructuarium sub censu sexteriorum sex vini teneamus post nostrum vero discessum ad jam dictum monasterium revertantur S Adraldi et Franconis fratris ejus qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt S Wichardi S Wiberti S Bladini S Aremberti S Bernardi S Odoni Regnante Hugone rege anno VII Aymo sacerdos scripsit