Charter Document - 02161965

Charter Document - 02161965


Charter Number: 02161965
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 0993 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Legaliter admonemur ac in commune cunctis dominatum habentibus precipitur ut si quisquam senior cuipiam mancipio ma[nu]missionem facere voluerit palam hoc et coram testibus non in abdito et clanculo peragat ut in propatulo res effecta firmum deinceps vigorem [obtineat] Quapropter noverint tam presentes quam futuri fideles quod quidam nobiliori genere exortus vocabulo Bernardus interpellatus est a bone memorie domno Viviano Cluniensis cenobii preposito atque aliis fratribus Achedeo Aimone Evrardo Dacfredo Roberto pro quibusdam servis Beati Petri quos sui hereditarios proclamabat Unde pro amore Christi filii Dei omnipotentis cujus sacratissima instabat passio ac singulari genitricis ejus affectu vuerpivit omnem querelam adversus ipsa mancipia et contra jam dictum locum cui domnus ac reverentissimus pater Odilo preest jussione sanctissimi patris Maioli Hanc autem vuerpituriam quam justam sive injustam proclamabat suam pro redemptione anime sue ac patris seu matris ac omnium affinitate sibi propinquorum ut sibi Dominus in presenti prosperitatem et in futuro seculo det vitam eternam atque ut reddita non repetantur manu propria firmavit testibusque ut identidem agerent rogavit Actum Cluniaco publice S Bernardi qui fieri et firmari rogavit S Leudbaldi Leotaldi Bernardi Vuiberti