Charter Document - 02161964

Charter Document - 02161964


Charter Number: 02161964
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat summa vi atque ingenio studere debet ut ex rebus quas jure hereditario possidere videtur eterna premia mercetur juxta Precursoris vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Quapropter noverint tam presentes quam futuri quod ego Humbertus et uxor mea Girbergia reminiscentes pondus peccatorum nostrorum donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus abba Odilo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Viriaco hoc est mansum indominicatum in villa Belosia cum omnibus que ad ipsum aspiciunt vel aspicere videntur vineis campis pratis silvis [terris] cultis et incultis quesitum [et] ad inquirendum totum ad integrum Facimus autem hanc donationem tali tenore ut quamdiu vixerimus nos duo teneamus et possideamus et post nostrum obitum ad jam dictum locum perveniant ita tamen ut qui primus ex nobis obierit ille mansus perveniat ad Sanctum Petrum ubi Bernardus stat in villa Colongicas omnibus vero annis in vestitura dimidium modium de vino persolvemus Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit omni maledictioni subjaceat cogente autem judiciaria potestate auri untias X persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Donamus etiam servos et ancillas quos habemus in supradicta villa utriusque sexus Actum Cluniaco publice S Hunberti et uxoris ejus Girbergie qui fieri et firmare rogaverunt S Rainaldi S Odilonis S Azonis S Aimonis S Giraldi S Ansalti Data mense decembri regnante Hugone rege anno VII