Charter Document - 02161963
Charter Number: | 02161963 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate que dicitur Cluniacus Ego igitur in Dei nomine Erricus dono Deo et sanctis apostolis ejus supradictis aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Ibgiaco hoc est illam meam partem quam habeo in campis quam vocant Ad Grandes Cassanos illam meam partem quam ibi habeo Dono etiam in villa Domanico illum medium plantum que Ansedus tenet et illam meam partem quam ibi habeo in supradicto medio planto Item dono supradicto loco farinarium unum supra aquam quam vocant Lanzoladam Hec omnia dono pro remedium anime mee et patris mei et matris mee et fratris mei et filii mei Vuarnerii ut Dominus nobis dignetur esse propitius Actum Petronna publice S Eyrici qui fieri et firmare rogavit S Vuarnerii S Anne [uxoris] Eyrici S Duzie S Acart S Baldoeno S Raimbert S Alboeni Data mense december regnante Hugone rege anno VII Evrardus scripsit