Charter Document - 02161960

Charter Document - 02161960


Charter Number: 02161960
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Isembardus reminiscens pondus peccatorum meorum dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abbas aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonense in villa Barberias hoc est vineam unam cum campo et terminatur a mane via publica a medio die de ipsa hereditate a sero terra Tetbranni a cirtio terra Sancte Marie Hoc vobis dono pro anime mee remedio et fratris mei ut Dominus in perpetuum dignetur esse propitius et ab hodierno die et deinceps facite quicquid melius placuerit Actum Cluniaco publice S Isembardi qui fieri et firmare rogavit S Grimardi S Rannufi S Unfredi S Wimodi presbiteri Data mense novembri regnante Hugone rege [anno] VII Evrardus scripsit