Charter Document - 02161959

Charter Document - 02161959


Charter Number: 02161959
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis homo quandiu in salo presentis vite agonizat summa vi atque ingenio elaborare debet ut ex reditibus suis eterna premia mercetur juxta Precursoris enim vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Omnis inquiens arbor non fatiens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Quapropter noverint tam presentes quam etiam futuri quod ego Milo reminiscens pondus peccatorum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunense in agro Cavariaco in villa Tornetores vocat hoc sunt quatuor curtili cum vineis et arboribus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum et integrum Dono etiam servos quorum nomina sunt hec Sisbertum cum uxore sua et infantibus suis Johannem cum uxore sua Hanc autem donationis cartam fatio pro anime mee remedio et pro anima uxoris mee Ermengardis nomine qui michi ut istam elemosinam facerem rogavit et pro animabus omnium parentorum nostrorum ut Dominus in futuro seculo nobis di[gnet]ur esse propitius In ea vero tenore fatio ut quandiu vixero teneam et possideam post meum discessum [ad] prefatum locum perveniat In vestitura vero dono illam vircariam qui partitur ad terram Sancti Johannis in villa suprascripta Sig Miloni qui fieri et firmare rogavit S Ottoni comitis S Stephani abbatis S Vuicardi S Vulrici S Bernardi S Arlebaldi S Aylaldi Data mense novembre regnante Hugone rege anno VII Evrardus levita indignus ad vicem cancellarii rec[o]gnovit