Charter Document - 02161958
Charter Number: | 02161958 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Aremburgis pro amore Dei omnipotentis dono ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa quam dicunt Pratum Borsanum in agro Balgiaco coloniam unam in dominicatu ubi Randuinus manet ipsam coloniam totam ad integrum sicut jam dictus Randuinus tenet dono ad jam dictum locum in eo tenore ut quamdiu ego advixero teneam ac possideam et post meum discessum ad jam dictum locum sine ulla mora perveniat in vestitura vero dono omnibus annis duodecim denarios Facio autem hanc donationem pro anima mea et senioris mei Vulrici ut clemens Dominus nobis in suo judicio pius remunerator appareat Dono etiam servum nomine Randuinum cum uxore et infantibus suis servitores ad jam dictum locum Et si quis contradixerit vindicare non valeat sed ec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cosconiaco villa publice S Aremburgis qui fieri et firmare rogavit S Vulrici senioris ejus S Raterii S Ailaldi S Vuidoni S Constancii S Arlebaudi S Petri S Landrici S Evrardi S Alberici Data mense novembri regnante Hugone anno VII