Charter Document - 02161956

Charter Document - 02161956


Charter Number: 02161956
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate Ego igitur in Dei nomine Johannes presbiter dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis pro anima mea et pro anima Vulfierii fratris mei aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconense in villa Carsiniaco hoc est campum unum terminat ipse campus a mane terra Sancti Petri a medio die terra Sancti Jangulfi a sero rivo currente a cercio terra Dodoni et ad suos heredes Dono autem hanc donationem ego Johannes pro anima mea et pro anima fratris mei Vulfierii et pro animabus omnium parentum meorum ut Dominus in futuro seculo nobis dignetur esse propitius et faciant rectores Sancti Petri quicquid voluerint ab hodierno die et deinceps Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem intulerit auri uncias duas persolvat cogente judiciaria potestate et deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Peronna publice S Johannis presbiteri qui fieri et firmare rogavit S Rotrudis et Bertane qui consenserunt S Herii S Vulfart S Raimbert S Suvalt S Arlolt S Eldeart qui consensit Data mense octuber regnante Hugone rege anno VII [Evr]ard levita scripsit