Charter Document - 02161955
Charter Number: | 02161955 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus sub norma catholice fidei constitutis Notum sit omnibus fidelibus quod ego Altasia et filius meus Achardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui domnus Odilo videtur preesse aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense in villa Dubinna vocatur hoc est unum mansum in dominicatu in agro Mazia terminat a mane terra Sancti Petri a medio die gutta currente a sero terra Sancti Marcelli et terra Sancti Petri a certio via publica Dono etiam tres plantas in villa supradicta terminat a medio die via publica a mane via publica et terra Clement a sero de ipsa hereditate Infra istas terminationes totum vobis dono videlicet meam partem preter terram Sancti Marcelli in tali tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam in vestitura vero omnibus annis festivitate sancti Petri IIII denarios persolvam Dono etiam pratum in villa Dubinnas terminat de mane rivo gurrente a medio die similiter rivo currente a sero terra Lanterii et terra Sancti Petri a cercio terra Clement Infra istas terminationes totum ad integrum scilicet pratum vobis dono a die presenti et deinceps et faciant rectores loci illius quicquid facere voluerint Itemque dono mansum in dominicatu in villa Segelia et quantum ad ipsum curtilum aspicere videtur a die presenti et deinceps S Altasia et filii sui qui fieri et firmare rogaverunt S Bernard S Adalard S Vulricus S Arbert S Gumfredus presbiter S Gaufredus Data mense semtber regnante Hugone anno VII