Charter Document - 02161949

Charter Document - 02161949


Charter Number: 02161949
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati ex corde patris eructuati Noverint cuncti fideles [tam presentes] quam futuri quod ego Landrada reminiscens pondus peccatorum meorum audiensque Dominum dicentem Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis quapropter dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus venerandus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Ipgyaco hoc est omnia quecumque visa sum habere in ipsa villa quesitum et inquirendum totum ad integrum vobis trado eo tenore ut quandiu ego Landrada vixero teneam et possideam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Hanc autem donacionem facio pro remedio anime mee et pro remedio anime senioris mei Sendeti et pro remedio animarum omnium filiorum meorum et in vestitura omnibus annis duos sextarios de vino persolvat Si quis autem contra hanc donacionem aliquem litem inferre voluerit omni maledictioni subjaceat sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus Et coactus judiciaria potestate auri uncias duas persolvat et post hec donatio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Bruiliaco publice S Landrade qui fieri et firmare rogavit S Evrardi S Tetardi S Hugonis S Alinardi S Ooliardi S Bertelini S Evrardi S Erbaldi Data die mercoris mense junio per manus Evrardi levite indigni regnante Hugone rege anno VI