Charter Document - 02161948
Charter Number: | 02161948 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis qui sana sapiunt notum est quod fideles ex rebus quas jure possident eterna sibi valeant premia promereri Quapropter ego Martinus et uxor mea Gunteldis et filius meus Martinus et alius Durannus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco cui preest domnus Odilo abbas aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Cymandrias hoc est vinea cum campo simul tenente terminat a mane via publica a medio die terre Bernardi a sero gutta currente de quarto fronte terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum vobis dono a die presenti et deinceps et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit nisi cito resipuerit vindicare non valeat quod repetit sed coactus tantum et aliud tantum componat Actum Cluniaco publice S Martini et uxoris ejus et filii ejus similiter Martinus qui fieri et firmare rogaverunt S Ailbertus faber S Duranni filii supradicti Martini S Arieldis S Gisle S Tedberge S Aalgardis S Aalsere filiarum ejus S Teoderici S Fulcalt S Sisberti S Warini S Vendranni Fidem fecerunt Constantinus et Ailbertus de carta legali contra cancellarium Pontius rogatus scripsit Data mense maio regnante Hugone rege anno VI