Charter Document - 02161947

Charter Document - 02161947


Charter Number: 02161947
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum generaliter omnibus exibenda sit dilectio specialiter procul dubio eis impendenda est qui fidem operibus exornare quique etiam omnipotentis Dei qui est vera karitas amatores esse videntur Quapropter ego Vualterius sancte Eduensis ecclesie presul in Christi nomine notum facio cunctis successoribus meis tam episcopis quam archidiaconis hac reliquis hujus ecclesie prelatis quia Cluniensis cenobii congregatio speciali pre ceteris amore nobis conjuncta est locus etenim isdem salutifera Deo donante pollet religione Siquidem humili petierunt supplicatione idem cenobite ut de quibusdam eorum ecclesiis talem eis concederemus auctoritatem quatinus quicquid ad episcopum vel ad archidiaconum de ipsis ecclesiis pertinebat excepto quod ad synodales eulogias debetur perdonando eis remitteremus Quorum humillime peticioni placuit tam mihi quam nostre congregacioni favere atque assensum prebere Facimus ergo eis tale auctoritatis scriptum ut ipsas ecclesias vel decimas tenere ordinare vel dare sine ullius contradictione valeant dummodo neque ipsi ecclesie neque in eis divinum neglegatur offitium Sunt autem heedem ecclesie capella in Algoio monte et ecclesia de Tresda ecclesia quam dicunt ad Sanctum Leodegarium Mons Malarius Tervisus Vallis et ecclesia in honore sancte Marie dicata Addimus etiam hoc causa pietatis religiose ut nec ego vel ullus nostri successor aud archidiaconus si quando parechias nostras dioceseos visitaverint in eorundem servorum Dei ecclesiis ullatenus hospitentur aut mansionaticum faciant ne forte hac occasione fratres prefati graventur et monasticus [quod absit] ordo in ali[quo] perturbetur Sinodale vero servitium aut a monachis vel ab is quos illi prefecerint reddatur quo reddito nichil amplius requiratur sed quicquid ad easdem ecclesias pertinet totum habitatoribus jam dicti loci ex nostra sit auctoritate concessum quod si neglectum fuerit aliquando liceat monachis emendare et quod eis concedimus tenere Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per gratiam Dei gesserimus Ut autem hec auctoritas firmior sit hanc manu propria firmavimus et nostre congregationis fratres firmare rogavimus Placuit etiam nostre liberalitati ut fratrem ac filium nostrum Anschericum archidiaconum pro hoc beneficio jam dicta congregatio Sancti Petri in suis orationibus mitterent et societatem suam ei in vitam et post obitum libenti animo darent S Vualterius episcopus Anschericus archidiaconus Elinardus abbas Vualterius prepositus Unricus prepositus Ansiisus cantor Erpertus abbas Ugo abbas Vuichardus Einricus Dominicus archipresbiter Eldegrinus archipresbiter Vualterius scripsit die sabbati mense maio anno VI regnante Ugoni rege qui donationem laudavit