Charter Document - 02161944

Charter Document - 02161944


Charter Number: 02161944
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis homo quandiu in salo hujus vite presentis vivit summa vi atque ingenio considerare debet ut reditibus quas jure hereditario possidere videtur eterna premia mercetur juxta enim preconis vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Unde noverint concti fideles tam futuri quam presentes quod ego Rotherius et uxor mea Berta reminiscentes pondus peccaminum nostrorum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Potiaco in villa Frontiniaco hoc est curtile unum indominicatum quod terminatur a mane terra Teotfredi a medio et a cirtio via publica a sero terra Sancti Vincentii Donamus etiam servum nomine Durannum cum uxore sua Ingelburge et filio eorum Walterio nomine Hec omnia donamus ut a die present[i] et deinceps faciant monachi Clunienses quicquid voluerint Si quis contradicere [quod absit] voluerit subjaceat omni maledictioni sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et Juda traditore Domini cogente autem judiciaria potestate cui litem intulerit auri uncias IIII persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Ratherii et uxoris ejus Berte qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt S Adalardi presbiteri S Constantii presbiteri S Rotlanni S Teodlanni S item Constanti[i] Data mense martio regnante Hugone rege anno VI