Charter Document - 02161942

Charter Document - 02161942


Charter Number: 02161942
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac redemptor noster redemptionem hominum desiderans ita affare dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et quia juxta preconis vocem Jam securis ad radicem arboris posita est quapropter ego in Dei nomine Girbaldus reminiscens ponderis peccatorum meorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Pistongias vocat hoc est vineam unam terminat ipsa vinea a mane terra Sancte Marie et a medio die terra Tedoeni a sero de ipsa hereditate a cercio iterum terra Sancte Marie Dono etiam duas in ipsa villa peciolas de campo terminant ipse due petiole in primis una peciola terminat a mane terra Duranni a medio die terra Sancti Vincentii et tercia parte terra Abundi a cercio concisa et alia iterum peciola jam dicta terminat a mane terra Sancti Vincentii a medio die terra Berengerii a sero terra Sancte Marie a certio terra Sancti Vincentii Dono etiam prati ultra Vuanda eam partem que mihi evenit et dono unum curtilum qui terminat a mane via publica a medio die terra Heliodi a sero terra Bernar a certio terra Duranni Hec omnia denominata dono pro remedio anime mee ut Dominus mihi in futuro dignetur propitius Actum Cluniaco publice S Girbaldi qui fieri et firmare rogavit S Aynart S Ansalt S Constantii S iterum Constancii S Constabulus S Clementii S Vulrici Hanc autem donationis cartam facio eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et in vestitura omni anno IIII sextarios de vino persolvam Data mense januario regnante Hugone rege anno VI Evrardus levita indignus ad vicem cancellarii agnovit