Charter Document - 02161941

Charter Document - 02161941


Charter Number: 02161941
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi vivitur laboriosa [peregrinatione] considerandum nobis est quod in futurum nobis perveniat Quapropter ego Airoardus consentiente uxore mea Fredeburga et filio meo Rodberto levita dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Curtiaco hoc est curtilum id est mansus unus indominicatus cum vinea terminat ipse mansus a mane terra Grimaldi a medio die terra Humberti a sero via publica a certio Eldulfi et rispam que ad ipsum respicit mansum jam dictum Dono etiam omnia quecumque videor habere ibi vel possidere quesitum et inquirendum totum et integrum vobis trado Dono etiam ad jam dictum locum pratum unum In Valle vocat terminat ipse pratus a mane aqua currente a medio die terra Ledbaldi a sero terra Teoderici et Adalberti a certio aqua currente quesitum et inquirendum Dono etiam campum quem vocant Ad Tresincias vocat illam partem que michi jure evenit Iterum dono alium campum quem vocant Campum Bledaldum terminat a mane silva a medio die terra Vualdonis a sero terra Sancti Andree a certio terra Sancti Petri Dono etiam servum nomine Vuitardum ibidem serviturum Porro ego Rodbertus filius ejus ejusdem dono Deo et sanctis apostolis ejus jam dictis mansum unum in eadem villa ipsa jam dicta qui terminat a mane rivo volvente a medio die ad heredes Ayroardi a sero et a certio via publica Hanc autem cartam facio ego jam dictus Ayroardus in eo tenore ut quamdiu ego vixero teneam et possideam post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Similiter et ego jam dictus Rodbertus facio in eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam post meum discessum ad supradictum locum perveniat in vestitura vero omnibus annis II sextarios de vino persolvat et Rodbertus jam dictus unum sextarium persolvat Actum Idgiaco villa S Ayroardi et uxoris ejus Fredeburgis et filii sui Rodberti levite S Teoderici S Elgaudi [S Eldulfi S Eldeverti] Data mense januario regnante Hugone rege anno VI Evrardus scripsit