Charter Document - 02161940

Charter Document - 02161940


Charter Number: 02161940
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992 - 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Pietate divina largiente et legum auctoritate sanctitum est ut homo ex propriis rebus quas donante Domino percepit eodem Domino pro redemptione anime sue reddere debeat Quapropter ego in Christi nomine [Gyrbertus] dono aliquid de rebus meis ad locum Cluniacum qui est consecratus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli ceterorumque sanctorum ubi domnus Odilo abba preesse videtur ad regendum scilicet unum curtilum cum supraposito et vinea colonia item quam de Berardo conquesivi cum campis pratis silvis aquis exitibus et regressibus sicut ad ipsam coloniam aspicit Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in fine de villa Morgono et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint Hanc igitur elemosinam facio ego Girbertus pro anime mee remedio medietasque sit pro anima Berardi qui mihi has res concessit omniumque filiorum ejus Qui autem imprimere presumpserit non vindicet quod repetit sed quatuor libras componat auri S Girberti qui fecit et ipse firmavit S Offrisiani S Eve S Duranni S Rannaldi S Heinrici S Rannaldi S Noe S Alinardi S Leotaldi S Eldini S Gislardi regnante Hugone rege anno VI