Charter Document - 02161939

Charter Document - 02161939


Charter Number: 02161939
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992 - 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate Cluniaco nomine Nos in Dei nomine Girberga et filius meus Josmarus et uxor [ejus] Agia donamus pro remedio animarum nostrarum necnon Teotbodi et Teotgrimi et omnium parentum nostrorum aliquid de rebus nostris ad luminaria accendenda que sunt site in pago Matisconense in agro Noviliacense in ipsa villa videlicet unum mansum quem Ermeneus tenet cum omnibus appenditiis suis et ipsum servum Ermeneum cum uxore sua Ermenberga et infantes eorum IIII et faciant seniores Clunienses quicquid voluerint Si quis autem hujus donationis cartam scindere voluerit non vindicet quod repetit sed coactus auri libras III componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Matorno vico publice S Girberge et filii ejus Josmari et uxoris ejus Agie qui fieri et firmare rogaverunt S Ragembaldi S Alirici S Tetberti S Alboini S Hecelini S Aglaldi S Gotolbaldi Lanbaldus presbiter scripsit feria IIII anno VI Hugonis regis