Charter Document - 02161937

Charter Document - 02161937


Charter Number: 02161937
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992 - 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina providente clementia legumque auctoritate succedente promulgatum fore constat ut fideles quique ex rebus quas jure hereditario possidere videntur si eas juste dispertiant valeant eterna gaudia promereri dicente Domino Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Unde noverint universi fideles presentes atque futuri quod ego Malguinus reminiscens enormitatem meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex reditibus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa vocabulo Belplana in agro Aliacensi hoc est campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus vel quicquid in jam dicta villa possidere videor cultum et incultum quesitum et acquirendum totum ad integrum transfundo ad supradictum locum pro remedio anime mee ac patris mei et matris mee omniumque parentum meorum seu omnium fidelium christianorum faciantque rectores jam dicti loci a die presenti de his rebus quicquid facere voluerint Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cogente judicaria potestate auri libras V persolvat et donatio ista firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Malguini qui fieri et firmare rogavit S Odile que consensit S David et Rannaldi et Leugardi et Rannulfi Data regnante Hugone anno sexto