Charter Document - 02161933

Charter Document - 02161933


Charter Number: 02161933
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0992 - 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In omnibus rebus ac precipue certis in distinctionibus tam preclara sunt inserenda judicia ne obscuritate vilescant sed fidis undecumque allegentur testificationibus Proinde non ignorent tam presentes quam etiam futuri qualiter domnus Maiolus venerabilis abba Cluniensis cenobii cum consensu fratrum inibi degentium loco scamii concedat quandam terram beati Petri in pago Matiscensi sitam Engele et filiis ejus Aydoardo scilicet Achino Widoni atque Miloni ecclesiam Sancti Gengulfi cum omnibus ad se pertinentibus sicut dudum pater eorum jure testamenti nobis delegaverat Donat etiam predictus pater supradictis viris illam terram quam in Vallis villa atque in Nugerolias habere videbatur sub omni integritate cum campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis servis etiam et ancillis utriusque sexus atque etatis Econtra donant supradicti viri et mater eorum reciproca vicissitudine jam dicto Maiolo abbati et fratribus sub ejus regimine degentibus illam terram quam habebant in comitatu Augustidunensi ecclesiam videlicet in Tresdo villa sitam in honore sancti Mauricii et beati Petri dicatam cum decimis et presbiteratu ecclesiam etiam in honore beati Christofori quam vocant ipso nomine alteram etiam ecclesiam in villa Monzosco sitam in honore beati Sulpicii Has igitur ecclesias cum omnibus ad se pertinentibus loco cessionis domno patri et fratribus in presenti remittunt cum campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis servis etiam et ancillis utriusque sexus atque etatis ut utrisque ab hodierno die tenere liceat regere ac possidere sine ullo contradicente Remittunt etiam omnem querelam quam habebant adversus jam dictos monachos de Algoio ita ut remissa non repetantur sed hactenus hec commutatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Donamus etiam framchitiam totam que ibi conjacet ex integro S Engele et filiorum ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Achini Milonis Sivualdi Bernardi S item Bernardi Uberti Gauseranni Arlei Widonis Arnulfi Gausfredi Oddonis S Humberti et uxoris ejus Ameldis Berardi Wichardi Umfredi Actum Cluniaci regnante Hugone anno VI Aldebaldus sacerdos scripsit