Charter Document - 02161928

Charter Document - 02161928


Charter Number: 02161928
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ego Girbaldus vendo monachis Sancti Petri Cluniensi monasterii quibus preest domnus Odilo venerabilis abbas unam peciolam de campo in pago Matisconensi in agro Fenestelayacensi in villa Besorniaco ubi A Muretellis vocatur et terminatur de uno latere de ipsa hereditate de alio terra Ahart de una fronte terra Sancti Petri et de alia via publica et habet in una fronte perticas IIII in medio loco III et pedes VII et in alia fronte perticas III Et accipio ab eis precium quod valet solidos V et Girbaldus presbiter solvit III et Dacfredus monachus II et faciant predicti monachi quicquid eis placuerit nemine contradicente Qui autem contradixerit auri libram I componat Actum Besorniaco villa publice S Girbaldi qui hanc venditionem fecit et ipse firmavit S Rothardi S Bernardi S Eldrici S Walterii S Ascelini S Isembaldi S Johannis Data per manus Girbaldi presbiteri die martis mense julio tempore Hugonis regis anno V imperii ejus