Charter Document - 02161927

Charter Document - 02161927


Charter Number: 02161927
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Passione unigeniti Domini nostri redempti ejusque salutaribus verbis eruditi quibus precipit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Idcirco ego in Dei nomine Girardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in fine Baloronense in villa Barberiacense hoc est campum et vineam terminat de uno latus terra Rocleni de alio terra Baloronensi et de una fronte iterum terra Baloronensi de alia fronte Constitini et ad heres suos Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis trado in tali tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat et faciant rectores jam dicti de his rebus quiquid facere voluerint Hanc autem donationem facio pro anima mea et pro animabus omnium fidelium defunctorum ut eis omnibus in commune proficiat Si quis vero ego aut de heredibus meis aut ullus homo contradicere voluerit auri uncias tres persolvat et deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Sancto Martino publice S Girardi qui fieri et firmare rogavit S Godonis S Ermentrudis S Garlendi S Arnaldi S Randoeni S Constanti S Rodberti S Rotlanni Data mense julio regnante Hugone anno VI Euvrardus levita scripsit