Charter Document - 02161926
Charter Number: | 02161926 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domno Widoni pontifici atque canonicis sancte Aniciensis ecclesie emptoribus ego Oddo levita scole cantorum magister venditor Manifestum mihi est quoniam ego in Dei nomine vendidi domno Widoni jam predicto pontifici atque canonicis ad integrum a die presente mansionem que est constructa in eadem civitate Aniciensi infra claustra Sancte Dei genitricis Marie que habet fines de uno latere mansionem Sancti Petri Clugnensis monasterii de alio vero mansionem et terram Bertrai de subteri ore stratam publicam Unde accepi de ipsa mansione precium sicut inter nos convenit aut bene placitum fuit hoc est solidos CC quam mansionem domnus Wido et canonici postea mecum donaverunt Siro diacono proprietario jure perpetualiter ad possidendum ut faciat quicquid ex ea facere voluerit et habeat firmissimam et liberam potestatem habendi tenendi vendendi donandi seu in melius commutandi sine ulla contradicente persona Unde ipsis consentientibus domno scilicet Widone pontifice atque canonicis ipsisque rogantibus ego Oddo qui predictam mansionem ipsis vendidi et suprascriptum precium accepi hanc cartulam scribere rogavi per quam omnia que concluduntur infra supradictas terminationes hoc est mansionem cum curte et cum exeundi ingressu atque cum universis suis appenditiis cedo ego tibi Syro diacono atque a die presente in tuam dominationem trado ut tu in omnibus habeas potestatem quicquid ex ea facere volueris per omnia sicut jam supra dictum est Sane si ego per memetipsum aut aliqua introducente persona aut aliquis ex meis successoribus hanc cartulam inquietare voluerit non valeat sed componat tantum et aliud tantum quantum ipsa res fuerit meliorata pro tempore Et si ego Oddo predictam mansionem tibi Syro contra omnes homines defensare non potuero sicut eo tempore valuerit sub estimatione in duplum tibi restaurabo in consimili loco Et hec carta ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Facta carta ista feria III XIIII k ag et luna XV anno V regnante Ugone rege feli[ci]ter S Oddone qui carta vendicione ista scribere et firmare rogavi manu sua firmat S domno Widoni episcopi S Truannus decanus S Guitardus archidiaconus S Ebrardus et alii canonici firmaverunt pariter Ego Stephanus me fecit