Charter Document - 02161922
Charter Number: | 02161922 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione summopere providendum est ut si qua bona agere valemus omni dilatione postposita operari non pigritemus Igitur ego Ingelardus scelerum meorum enormitatem considerans et quod est salubrius illam Domini dulcissimam vocem delectans qua dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis quapropter nos vuadiatores videlicet Hugo et Girardus presbiter ex voto illorum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus meis que adjacent in comitatu Matisconense in villa Arinziaco hoc est unum mansum indominicatum cum omnibus appenditiis suis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum unam medietatem de omnibus concedo a die presenti et faciant fratres predicti loci quod voluerint in omnibus Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit nisi cito emendaverit subjaceat omni maledictioni cogente autem judiciaria potestate auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Ingelardi qui donavit et ipse firmavit S Hugonis S Achardi S Duranni S Adalelmi S Rotberti S Rainulfi Data mense aprili regnante Hugone rege anno V