Charter Document - 02161920

Charter Document - 02161920


Charter Number: 02161920
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Agnoscere se debet unusquisque propriisque contentus esse ne aliena velle appetere verum de his que avito jure possidet salutem suam non postponere cum voce dominica jubemur nobis ex hisdem thesaurizare Quapropter ego Adam amore omnipotentis Dei dono Sancto Petro ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Rornanno videlicet unum campum qui terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri a medio die terra Arnulfi a sero terra Leutbranni Dono etiam in ipsa villa pratum unum terminatum ex omnibus partibus terra Sancti Petri et faciant monachi de his rebus quicquid voluerint Qui autem contradixerit auri unciam unam componat et post hec firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Adam qui fieri et firmare rogavit S Adelelmi S Dedinci S Giraldi S Rothardi Data mense martio regnante Hugone rege anno V Evrardus levita scripsit