Charter Document - 02161918

Charter Document - 02161918


Charter Number: 02161918
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Ego Guntardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconense site in villa Dunziaco hoc est unius campi medietatem qui terminatur a mane via puplica a medio die terra Sancti Petri a sero terra Lanterii et faciant quicquid facere voluerint fratres ipsius loci Item dono vineam unam in villa Besorniaco pro anima Deodati qui mihi illam donavit eo tenore ut omnibus diebus vite mee elemosinam facerem pro anima ejus sed ego melius agens dono eam pro anima ejus jam dicti loci fratribus ut ipsi in orationibus suis eam aggregentur que terminatur a mane terra Anblardi a medio die et a sero terra Bladini a cirtio via publica Et tali condictione eam ipsam vineam dono ut quandiu vixero teneam et possideam post discessum vero meum ad jam dictum locum perveniat in vestitura autem omnibus annis L sextarios de vino persolvam S Guntardi qui donavit et ipse firmavit S Walterii S Balsendis S Bladini S Eldradi S Girbaldi S Adalgisi S Engelfredi S Deodati S Ansegisi Data mense februario regnante Hugone rege anno V