Charter Document - 02161917
Charter Number: | 02161917 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Adaldricus et frater meus Widradus et uxor mea Tellendis donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Soloniaco hoc est vineam unam et mansionem cum curtilo simul tenente que vinea terminatur a mane terra Sancti Vincentii a meridie Sancti Cirici et Sancti Petri a sero de ipsa hereditate a cirtio fratris mei Widradi Facimus autem hanc donationem tali conventu ut quandiu ego A[daldricus] vixero teneam vel possideam post meum vero discessum si uxor mea vixerit medietas ei remaneat post nostrum amborum obitum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat et in vestitura singulis annis IIII sextarios de vino persolvemus Actum Cluniaco publice S Adaldrici et fratris ejus Widradi et uxoris ejus Tellendis qui donaverunt et firmari rogaverunt S Mainardi S Rothardi S Bernardi S Adalbaldi S Gontardi S Johannis S Duranni Data per manum Evrardi levite mense februario regnante Hugono rege anno V