Charter Document - 02161916
| Charter Number: | 02161916 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0992 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In divinis scripturis invenimus insertum Quia redemptio viri divitie anime [ejus] sunt Quapropter ego Arleius et Eva vuadii Ademari donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo aliquid ex rebus ejusdem Ademari pro anima ejus hoc est in villa Varenniaco in Montelio hoc est vineam unam terminat a mane ipsa vinea terra Constantii et a medio die pascuariis a sero terra Aucdoardi a certio terra Sancti Petri Donamus etiam in villa Martiaco pratum unum terminat a mane fossaticum manufactum et de tribus partibus terra Sancti Petri Donamus omnia hec pro remedio anime ejus ut Dominus in gremio cum Abrahe patriarche collocare dignetur Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit auri untias tres persolvat Actum Cluniaco publice S Arlei et Eve uxoris ejusdem Ademari vadiis ejus S Antenni filii ejus S Azelini et Arnulfi fratris ejus S Aucdoardi S Angelelmi S item Arlei S Constabulis S Achart S Johannis S Heldini Data mense februario die veneris regnante Hugone rege anno V Evrardus levita indignus scripsit
