Charter Document - 02161915
Charter Number: | 02161915 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine et Salvatoris nostri Jesu Christi Notum fieri volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus qualiter ego Eldevertus cogitavi de Dei misericordia et de eterna retributione ut michi apud Deum merces adcrescat dono de rebus meis ad locum Cluniensem Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur donatumque firmum et stabile perpetualiter esse volo In primis dono Deo et sanctis ejus apostolis necnon et fratribus supradicti cenobii pro anime mee et patris ac matris mee seu et parentum meorum omnium remedio mansum in dominicatu cum omnibus ad se pertinentibus in pago Matisconensi in villa Clutgiaco in agro Pontiaco cum vineis pratis boscum Lavastredum montem Portiniaco Senmurum bosco Corgiaco boscum Monte Berziacum forestem campis aquis aquarumque decursibus pascuis montem etiam qui vocatur Tuontus hec omnia cum exitibus et regressibus totum ad integrum talem portionem que michi ex parentum hereditate adtingit excepto quod duabus filiabus meis et uni filio portionem jam designavi hoc omnia sicut hic inserta esse videntur concedo ad jam dictum locum tali interposito tenore ut quandiu Dei miseratione vixero usum et fructum accipiam post meum quoque discessum ad Sancti Petri revertatur dominio sine aliqua contradictione et quandiu vixero singulis annis tempore vindemie in vestitura rectoribus ejusdem Sancti Petri sex sextarios de musto persolvam Si quis autem quod minime esse credo si ullus de heredibus meis aut aliqua persona hanc donationis cartam calumniare temptaverit non hoc valeat optinere quod repetit sed coactus in fisco auri libras persolvat quinque dampnatusque perpetua dampnatione permaneat nisi resipuerit et ut hec carta firma et stabilis permaneat manu mea subter firmavi tangendo et parentibus necnon et heredibus et a meis amicis firmari rogavi S Eldeverti qui hanc cartam fieri jussit et firmari rogavit S Ermentrudis comitise S Giberti militis Vuarulfi militis Leuterii Raimundi Bernardi Teuberti Elberti Rodulfi Leutoldi Aymonis Stephani item Aimonis Duranni presbiteri Giroldi de Tiveneis Datum et ratum per manum Roberti sacerdotis die sabbati in mense januario anno quinto Hugone rege feliciter regnante in Francia Karolo trusus in carcere