Charter Document - 02161913

Charter Document - 02161913


Charter Number: 02161913
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita et Christi benignitas mortalibus consulit Quapropter ego in Dei nomine Aldulfus dono aliquid de rebus meis propriis ad locum vocabulo Cluniacensis qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur ad regendum hoc est mansum unum in pago Matisconense in villa Curciaco terminatur enim ab oriente et a meridie de ipsa hereditate ab occidente vero et ab aquilone via publica et terra Humberti Item in alio loco campum unum qui conjacet in villa Maliaco quem vocant Ciriaco et habet terminationes de duobus frontibus terra Girberti ex aliis duobus terra Sancti Petri et terra Dodoni Hun[c] vero campum in vestitura trado Hec omnia dono trado atque transfundo eo tamen tenore ut dum ego advixero fructuario usu sub censu que superius posui teneam et post meum decessum ad jam dictum locum perveniant ipse res Si quis hanc donationem calumniare presumpserit non vindicet quod repetit sed auri libras III persolvat Actum Cluniaco monasterio Signum Aldulfi qui hanc donationem fecit et firmare rogavit S Otherii et Humbaldi et Constabuli et Girardi et Odonis nepotis Aldulfi et Gotefredi fratris ejus Data mense januario anno quinto regnante Hugone rege Aymo indignus sacerdos scripsit