Charter Document - 02161912

Charter Document - 02161912


Charter Number: 02161912
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum Noverint cuncti fideles quod ego Bernaldus presbiter et frater meus Aldulfus reminiscentes pondus peccatorum nostrorum audientesque Dominum dicentem Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Besorniaco hoc est campum unum terminat ipse campus a mane terra Heldrici et a medio die terra Sancti Petri et a cercio similiter donamus quicquid videmur aspicere et tenere et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint a presenti et deinceps Donamus etiam in ipsa villa unam vineam et terminat ipsa vinea a mane Roca Magna et a medio die de ipsa hereditate et a sero terra Sancti Petri de Carella et a cercio terra Sancti Petri Donamus in tali tenore ut quandiu nos vixerimus teneamus et in vestitura omni anno sextarios IIII de vino Donamus iterum in ipsa villa perticam unam a presenti et deinceps et aliam perticam excamiamus vobis Donamus hec omnia pro remedio animarum nostrarum et ut Dominus justus judex nobis dignetur esse placabilis Actum Besorniaco S Bernaldi et fratris sui Aldulfi qui fieri et firmare rogaverunt S Willelmi S Cunctardi S Ingelberti S Arembert S Johannes S Vualterus S Azelini Data mense januario die lunis regnante Hugone rege anno V Evrardus levita indignus scripsit S Balsendis et filii sui Bladini