Charter Document - 02161909
Charter Number: | 02161909 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum est hominibus qui sane sapiunt quia Deus concessit fidelibus suis ut de temporalibus rebus quas possident eterna valeant promereri premia Idcirco ego in Dei nomine Adalgerius pro remedium anime mee et patris mei vel matris mee seu fratris mei ac omnium fidelium christianorum dono aliquid de jure mee proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco cui preest domnus Maiolus abba hoc est curtilus qui est in pago Matisconense in villa Calmiriaco conjacet qui terminat ab oriente terra Hermeinbert a meridie via publica ab occidente Arnulfo et ab aquilone Infra istas terminaciones totum ad integrum vobis dono Si quis vero ulla emissa persona qui aliquam inferre presumpserit calumniam non vindicet quod repetit set auri persolvat unam unciam Actum Cluniaco monasterio S Adalgerio qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Arlebald S Sivuino S Odoni S Griphoni Data in mense januario anno quinto regnante Ugone rege Aymo sacerdos rogatus scripsit