Charter Document - 02161907
Charter Number: | 02161907 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0991 - 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus et frater meus Girbaldus donamus vel vendimus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matiscense in villa Herniaco hoc est de terra arabili perticas VII et pedes IIII et terminatur de una parte terra Sancti Petri de alia terra Gausberti de tertia parte terra Girberti de quarta parte via publica De qua terra donamus perticas II quinque autem et quatuor pedes vendimus in pretio duorum solidorum et V denariorum Vendimus autem in alio loco in villa Besorniaco ultra Vuandam aquam perticas IIII et terminatur de duabus partibus terra Sancti Petri de tertia terra Ansierii de quarta rivo currente Infra istas terminationes donamus vel vendimus ut cum omni integritate monachi teneant et quicquid voluerint faciant et si ista non potuerimus vobis quieta facere vobis alia his equalia curabimus condonare Actum Cluniaco publice Qui autem calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri unciam persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Bernardi et Girbaldi fratris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Aremberti S Gunfredi S Ingelberti Evrardus levita scripsit regnante Hugone rege anno V