Charter Document - 02161898
Charter Number: | 02161898 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0991 - 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi Ego in Dei nomine Martinus dono pro remedio anime mee aliquid [de] rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Vallis in agro Idgiaco hoc est curtilum unum in dominicatu cum vinea et mansione et medio planto insimul tenente terminat a mane terra Sancti Vincentii a medio die terra Grimoeni cum eris suis a sero via publica a cercio terra Duranni Hanc autem donationem in tali tenore facio ut quamdiu ego vixero et filius meus Durannus vixerimus teneamus ac possideamus et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat in vestitura vero IIII denarios omnibus annis S Martini qui fieri et firmare rogavit S Marie uxoris ejus S Gotefredi S Sivuini S Sibaldi S Ademari S Ildini Actum Cluniaco publice regnante Hugone anno V