Charter Document - 02161897
Charter Number: | 02161897 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0991 - 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Passione Domini unigeniti redempti verbisque ejus benigne edocti jubemur tesaurizari de his que jure videmur hereditario possidere Quapropter ego Randefredus dono Deo et ad locum Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt sita in pago Matisconensi in villa Chariniaco unam vineam que terminat a mane et a medio die via publica a sero de ipsa hereditate a certio terra Landuini habet in longum perticas quatuordecim in ambabus frontibus perticas quatuor Hanc vineam cum supraposito dono Deo ab hodierno die et faciant [monachi Sancti Petri] quicquid voluerint In ipsa villa dono similiter medium plantum quem tenebam quod terminat omnibus partibus terra Sancti Petri et hec omnia dono Sancto Petro pro anime mee remedio Actum Cluniaco publice S Randefredi qui fieri et firmare rogavit S Clementis S Arembert S Constantius S Guareguodi Ego frater Evrardus levita scripsi regnante Hugone anno quinto