Charter Document - 02161890
Charter Number: | 02161890 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0991 - 0992 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti fideles quod ego Constabilis dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Varenniaco nomine hoc est vineam unam et habet perticas in longo quatuordecim et in latitudine quinque terminat a mane de ipsa hereditate et a medio die similiter de ipsa hereditate a cercio via publica et a sero terra Sancti Petri Dono hec in tali tenore ut quandiu ego vixero usum et fructum habeam et in vestitura omni anno dono duos sextarios de vino Post meum vero discessum ad jam dictum locum revertatur et faciant rectores Sancti Petri quicquic facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerint auri untiam persolvat et postea firma et stabilis permaneat astipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Constabilis qui fieri et firmare rogavit S Constantii filii ejus S Rannaldi S Duranni S Arlei S Hugonis S David Data die dominico regnante Hugone rege anno V Evrardus levita scripsit