Charter Document - 02161888

Charter Document - 02161888


Charter Number: 02161888
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991 - 0992
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Mayolus abbas preesse videtur Donamus ergo Osanna et filius meus Valdricus aliquid ex rebus nostris [pro anima Bernaldi mariti mei sicut ipse moriens delegavit et pro animabus nostris] Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in villa Masiriaco hoc sunt curtilis cum vinea insimul tenente et abet vinea in longitudine XX perticas in latitudine II perticas et V pedes in ambabus frontibus et habet terminationes ex uno fronte terra Sancti Petri et de duobus de ipsa hereditate de quarto via publica Infra istas terminationes totum ad integrum tradimus adque transfundimus supradicto loco faciantque rectores jam dicti loci ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam movere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras III componat et post hec ista donatio stabilis firmaque permaneat stipulatione subnixa Actum Besorniaco publice S Osanne et filii mei Vualdrici qui hanc donationem pro anima Bernaldi fecerunt et firmare rogaverunt S Folcranni S Tedaldi S Rainfredi S Bernaldi S Wilelmi Data per manum Josleni indigni sacerdotis anno V regnante Hugone rege