Charter Document - 02161886

Charter Document - 02161886


Charter Number: 02161886
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Deicolis ortodoxe fide prediti atque sanctorum patrum roborati exemplo et fulciti documento Cognitum sit omnibus fidelibus cristianis quod ego Odila et filius meus Malguinus reminiscentes pondus peccatorum nostrorum audientesque Dominum dicentem Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum quapropter donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Belplano nomine hoc sunt campis silvis pratis donamus omnia quecumque videmur tenere et possidere in ipsa villa Donamus hoc pro remedio animarum nostrarum et ut Dominus justus judex in tremendo juditio nobis dignetur placabilis esse Donamus a presenti et deinceps et faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint ab hodierna die Si quis autem contra hanc donationem aliquem litem inferre voluerit auri untias VI persolvat et hec donatio postea firma et stabilis permaneat adstipulatione subnixa S Odile et filii sui Malguini qui fieri et firmare rogaverunt S Vuidonis S Maioli S Ramnaldi S Jodseranni S Evrardi S Aucdoardi Evrardus levita indignus scripsit Data mense decembri die lunis regnante Hugone rege anno V