Charter Document - 02161884

Charter Document - 02161884


Charter Number: 02161884
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati ex corde Patris eructuatum Igitur ego Rodbertus presbiter considerans pondus peccatorum meorum audiensque vocem Domini dicentis Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et item Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum quapropter dono Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniaco cui domnus Maiolus abba videtur preesse aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que vocatur Montelia hoc est unam vineam Terminatur ipsa vinea a mane terra Breia a medio die terra Sancti Quintini a mane et a cercio terra Sancti Martini Dono etiam in ipsa villa campum unum terminat a mane [terra] Sancti Martini a medio die terra Agia a sero gutta currente a cercio terra Agia Dono etiam in alia villa Casocdia alteram vineam terminat a mane terra Agia similiter a medio die terra Lambert et Anselmus a sero pascualia a certio terra Sancti Martini Dono etiam in ipsa villa campum unum terminat ipsum campum a mane terra Sancti Petri a medio die terra Agia similiter a sero terra Agya et Odilo a certio terra Lambert et Anselmi Infra istas terminationes totum ad integrum dono a die presenti vobis et faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint S Rodberti qui fieri et firmare rogavit S Nadal S Ornadi S Benedicti S Rodgerii S Eldeburg filii sui S Joceranni S Josberti S Lanberti S Anselmi Ego frater Pontius scripsi ad vicem cancellarii Data mense novembri regnante Ugone rege anno V