Charter Document - 02161883

Charter Document - 02161883


Charter Number: 02161883
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cui domnus Maiolus abbas preest Ego igitur Eldradus sacerdos dono ad supradictum locum aliquid ex rebus meis pro remedio anime mee parentumque meorum Suntque res ipse site in pago Matisconensi in agro Marciacense in villa Cavaniaco hoc est vinea que terminat ex tribus partibus terra Sancti Petri a sero terra Rothardi Infra istas terminationes partem meam jam dicto loco trado atque tran[s]fundo Et in villa Martiaco dono duos campos unus habet terminationes a mane et a sero terra Sancti Petri similiter a medio die et a circio terra Ingelelmi alius campus terminat a duabus partibus via publica a medio die terra Vuandalboldi a circio Aeymini presbiteri In tali autem tenore facio hanc donationem ut quamdiu vixero usum et fructum habeam et in vestituram omni anno IIII sextarios de vino et dono unum servum nomine Gontelmum As res denominatas post meum discessum ad jam prelibatum locum perveniant sine ullo contradicente Quod si aliquis homo hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram Dei incurrat et sanctorum omnium et sit pars ejus cum diabolo inferno nisi ad emendationem venerit Actum Cluniaco Sign Eldradi qui hanc donationem fecit firmarique rogavit S Sofredi S Anselmi presbiteri S Rotradi S Aymonis item Aymonis Data per manum Jothelmi sacerdotis in mense novembri regnante rege Hugone anno quinto