Charter Document - 02161882

Charter Document - 02161882


Charter Number: 02161882
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu paracliti ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Tedberti Ideo ego Alexandra cum filio meo Heldino donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco pro anima ejusdem Tedberti aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Laliacense in villa Curziaco hoc est servum unum nomine Utulardum et curtilum cum vinea simul tenente qui terminat a mane terra infantum Berardi et a medio die similiter a sero Sancti Petri a cercio Constantini faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsis rebus ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint sine ullo contradicente Si quis autem contra hanc donationem aliquam querelam temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras IIII persolvat et post hec donatio ista stabilis firmaque permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Alexandre matris ejus et Heldini fratris ejus atque Alexandre sororis ejus qui hanc donationem pro anima Tetberti fecerunt firmarique rogaverunt S Gotefredi S Duranni S Bladini S Balduini S Constantini S item Balduini S Oddoni S David S Malguinus S Freconis Data per manum Gauzeleni indigni monachi in mense octobri anno V regnante Hugono rege