Charter Document - 02161865
Charter Number: | 02161865 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 - 0991 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati No[s] vuadiatores Ornatus presbiter Achardus et ego Arleius pro anima sororis nostre Teze sicut ipsa deprecata est donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de hereditate ipsius et in locum sepulture scilicet unam vineam que est sita in villa Flaviaco et habet in longum perticas XX in latum V terminaturque a mane et a meridie de ipsa hereditate a sero terra francorum a cirtio muro manufacto Si quis vero huic donationi aliquam calumpniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram I componat et deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Ornati presbiteri S Achardi S Arlei S Acdoardi S Rotrudis sorroris ejus S Heldini S Attonis S Igberti S Ingelelmi S Siguini Teotmarus monachus scripsit regnante Hugono rege anno IIII