Charter Document - 02161864
Charter Number: | 02161864 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 - 0991 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Ego Bernardus dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matiscensi in villa Turniaco videlicet unum curtilum cum vinea et campo simul tenente indominicatum qui terminatur a mane de ipsa hereditate a meridie via publica a sero campo Fulconis Si quis autem contradicere presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed omni tempore inconvulsa permaneat stipulatione subnixa S Bernardi qui donavit et firmare rogavit S Ingelsende S David S Rotlanni S Vulardi S Uberti S Ingelgerii S Ingelberti S Ingelbaldi Actum Cluniaco publice Regnante Hugone rege anno IIII