Charter Document - 02161853
Charter Number: | 02161853 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 - 0991 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis quod nos in Dei nomine Ingelgerius et Bernardus frater Huberti donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris pro anima Huberti Sunt autem ipse res in pago Maticensi in villa Turniaco hoc est medietas curtili unius cum medietate vinee insimul tenente terminat a mane terra Sancti Petri de aliis partibus via publica faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint Hanc autem donationem facimus pro anima Huberti et animabus nostris cunctorumve fidelium ut pariter cunctis in commune proficiat Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit vindicare non valeat quod repetit sed coactus auri uncias duas componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Bernardi et Aynardi fratrum Huberti qui fieri et firmare rogaverunt S Ingelger S Vuichardi S Arnaldi S Bernardi S Isimbardi S Etelane et filii ejus Gausberti qui firmaverunt Data per manum Armanni regnante Hugone anno IIII