Charter Document - 02161849

Charter Document - 02161849


Charter Number: 02161849
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0990 - 0991
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Noverint quique fideles quod nos Achardus et Hubertus fratres donamus ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in villa Dunziaco hoc est vineam unam in dominicatu que terminat a mane terra Richardi cum eris suis a medio die terra Sancti Nicetii a sero via publica a cercio terra Duranni Facimus autem hanc donationem in eo tenore ut quamdiu ambo vixerimus teneamus et possideamus et mox ut aliquis e nobis obierit pars ipsius ad supradictum locum perveniat In vestitura vero omnibus annis donamus sextarios VIII de vino et post nostrorum amborum discessum ex integro ad Sanctum Petrum perveniat Facimus etiam hanc donationem [non tantum pro animabus nostris sed] et in locum sepulture nostre Si quis autem quod futurum esse minime credimus nos ipsi aud ullus de heredibus nostris aud aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre voluerit auri libras III exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Maxiliaco publice Remittimus etiam omnem querelam quam adversus Sanctum Petrum abeamus a die presenti S Achardi et Huberti qui fieri et firmare rogaverunt S Livoni S Bovoni S Richardi S Vuarini S Andree S Giraldi S Lanberti Aldebaldus scripsit regnante Hugone anno IIII