Charter Document - 02161847
Charter Number: | 02161847 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0990 - 0991 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Christicolis omnibus circumquaque habitantibus notum fieri volumus quod veniens quidam homo nomine Girbertus ante presentiam domni piissimi Maioli abbatis postulans ab eo ut aliquam terram que adjacet in villa que vocatur Jaloniacus ei scammium facerent quod ita per consensum omnium fratrum concessum est ei Habet autem ipsa terra beatissimi Petri perticas LXV Propter hanc terram ego Girbertus dono ad ipsum locum Cluniacum aliam terram que est sita in pago Matisconense in agro Jaloniaco in villa Bugdone sunt autem duo campi divisi inter se vocatur vero ipse locus ubi ipsi campi sunt Maaler Ille campus qui est super via publica habet de unoquoque fronte perticas VI in longitudine decem et VIII et dimidium Item alius campus subtus ipsa via publica est terminat autem a mane terra Heldini a medio die terra Duranni a sero terra Stephani a cercio terra Sancti Petri de unoquoque fronte habet perticas VI in longitudine X et VII Ab hodierno vero die faciant ipsi rectores loci quicquid facere voluerint Actum Cluniaco monasterio S Girberti qui fieri rogavit S Giperi S Ubaldi S Adraldi presbiteri S Agmoni S Sigibaldi S Heirici S Vulardi S Dominici S Constancii Regnante Hugone rege anno IIII