Charter Document - 02161844
Charter Number: | 02161844 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0990 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Permincus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Ledunensi in agro Auriacense in villa Lovensi hoc est mansum indominicatum cum capella in honore sancti Desiderii cum omnibus appendiciis hoc sunt vineis pratis silvis pascuis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum et integrum trado adque transfundo ut faciant rectores jam dicti loci a die presente quiquid facere voluerint sine ullo contradicente Si quis vero de heredibus ejusdem ullam calomniam inferre presumserit non valead quod repetit sed primitus ira Dei incurrit et supradictis apostolis et post hec donatio stabilis et firma permanead stipulatione subnixa S Perminci qui fieri et firmare rogavit S Constantini filii ejus S Ramnulfi