Charter Document - 02161839

Charter Document - 02161839


Charter Number: 02161839
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0991
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Rannald facio escammium cum monachis Cluniensis cum consilio suorum vitinium Ideo dono ego Rannaldus a supradictis monachis in Vetus Curto villa duas petiolas de terra et sunt ipsas res site in cultura Sancti Petri que vocant Cireseo terminaciones vero habent de tribus frontibus terra Sancti Petri a medio die Noe terra et faciant supradicti habitatores Sancti Petri loci in loco escamii quicquid facere voluerint S Rannaldi qui fieri jussit S Ermengerii S Eve S Dodoni S Mainfredi Similiter donant monachi ad supradictum hominem in ipsa villa in Campos Senio vocant unum campum in loco escammii et habet terminationes a mane terra Gislabert a medio die de ipsa hereditate a sero terra Stephani Et faciat in omnibus quicquid voluerint S Rainaldi S Vualterii S Aymoni S Iterii S Tedmari Pontius levita scripsit